Cecilio Estacio

Cecilio Estacio (Caecilius Statius; 230 a. C.168 a. C.), poeta cómico romano.

Plocium

  • 3. Placere occepit graviter, post quam emortuast.
  • 4. Soletne mulier decimo mense parere?–Pol nono quoque,
    Etiam septimo atque octavo.
  • 9. Edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti
    Adportes tecum, cum advenis, unum id sat est,
    Quod diu vivendo multa quae non volt videt.
  • 10. Patiere quod dant, quando optata non danunt.
  • 11. Vivas ut possis, quando nec quis ut velis.
  • 15. Tu nurum non vis odiosam tibi esse, quam rarenter videas?

Synephebi

  • 1. In amore suave est summo summaque inopia
    Parentem habere avarum inlepidum, in liberos
    Difficilem, qui te nec amet nec studeat tui.
    Aut tu illum furto fallas aut per litteras
    Avertas aliquod nomen aut per servolum
    Percutias pavidum, postremo a parco patre
    Quod sumas quanto dissipes libentius!
    . . . . . . .
    Quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam,
    Nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar
    Scio quicquam: ita omnis meos dolos fallacias
    Praestrigias praestrinxit commoditas patris.
  • 3. Pro deum, popularium omnium, omnium adulescentium
    Clamo postulo obsecro oro ploro atque inploro fidem!
    . . . . . . .
    in civitate fiunt facinora capitalia:
    <Nam> ab amico amante argentum accipere meretrix noenu volt.

Fallacia

  • 3. Nullus sum, nisi meam rem iam omnem propero incursim perdere.
  • 4. Facile aerumnam ferre possum, si inde abest iniuria: Etiam iniuriam, nisi contra constat contumelia.

Ephesio

  • 1. Tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum,
    Sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.

Hypobolimaeus sive Subditivus

  • 5. Nam hi sunt inimici pessumi fronte hilaro, corde tristi,
    Quos neque ut adprendas neque uti dimittas scias.

Harpazomene

  • 4. Quid narras, barbare indomitis cum moribus,
    Inlitterate inlex?

Hymnis

  • 2. :::sine blanditie nihil agit
    In amore inermus.
  • 4. Mihi sex menses satis sunt vitae, septimum Orco spondeo.

Obolostates sive Faenerator

  • 5. :::si linguas decem
    Habeam, vix habeam satis te qui laudem, Lache.–
    Immo vero haec ante solitus sum: res delicat.

Polumeni

  • 1. At pol ego neque florem neque flocces volo mihi, vinum volo.

Ex incertis fabulis

  • 12. :::nomen virginis,
    Nisi mirum est, deintegravit.
  • 13. Venerio cursu veni, prolato pede Vsque ad scaphonem
  • 15. :::deum qui non summum putet,
    Aut stultum aut rerum esse inperitum existumem:
    Cuii in manu sit, quem esse dementem velit,
    Quem sapere, quem sanari, quem in morbum inici
    (…)
    Quem contra amari, quem expeti, quem arcessier.
  • 16. Homo homini deus est, si suum officium sciat.
  • 17. Saepe est etiam sup palliolo sordido sapientia.
  • 18. Quaeso igitur, quisquis es, mea mulier (…).

 

 

Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s