Lucilio (Gaius Lucilius)

 

SATURAE

I – DEORUM CONCILIUM

  • (Var. L. 5.17)  Aetheris et terrae genitabile quaerere, tempus 1.1
    irritata canes quam homo quam planius dicit.
  • (Serv. A. 9.227)
    consilium summis hominum de rebus habebant. 4
    quo populum atque urbem pacto seruare potisset 5
    amplius Romanam.
    si non amplius, a<t l>ustrum hoc protolleret unum
    munus tamen fungi et muros seruare po<tissent>.
    ‘O curas hominum! O quantum est in rebus inane!’

XV 

  • (Non. 533M) multa homines portenta in Homeri uersi<bus> ficta 15.480
    monstra putant, quorum in primis Poly<ph>emus ducentos
    Cyclops longus pedes: et porro huic maius bacillum
    quam malus naui e corbita maximus ullast.
    terriculas, Lamias, Fauni quas Pompiliique
    instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit. 485
    ut pueri infantes credunt signa omnia aena
    uiuere et esse homines, sic isti somnia ficta
    uera putant, credunt signis cor inesse in aenis.

XVII

  • (Prisc. GL 2.475K)  nupturum te nupta negas, quod uiuere Vlixen speras.
    nu<m> censes cal<l>iplocamo<n c>allisphyron <u>llam 540
    non licitum esse uterum a<t>que etiam inguina tangere mammis,
    conpernem aut uaram fuisse Am<ph>itr<y>onis acoetin
    Alcmenam, atque alias, <He>lenam ipsam denique—nolo
    dicere: tute uide atque disyllabon elige quoduis—
    <κού>ρην eupatereia<m> aliquam rem insignem habuisse, 545
    uerrucam, naeuum, <pun>ctum, dentem eminulum unum?
    magna ossa lacertique
    adparent homini.
    si messes facis, <et> Musas si uendis Lauernae.
    cetera contemnit et in usura omnia ponit 550
    non magna: proprium uero nil neminem habere.
    ‘si non it, capito’ inquit ‘eum, et si caluiter’. “ergo
    fur dominum?”

XIX

  • (Non. 12M) rugosi passique senes eadem omnia quaerunt 19.557
    denique ut<i> stulto n<i>l sit satis, omnia cum sint.
    ‘aurum uis hominem<ne?> habeas’. “hominem? quid ad aurum?”
    quare, ut dicimus, non uideo hic quid magno opere optem. 560
    sic tu illos fructus quaeras, aduersa hieme olim
    quis uti possis <a>c delectare domi te.
    sic singillatim nostrum unus quisque mouetur.
    sume diem, qui est uisus tibi pulcherrimus unus.
    pen<ic>ulamento uer<o> reprehendere noli, 565
    ut pueri infantes faciunt, mulierculam honestam.
    rausuro tragicus qui carmina perdit Oreste.

XXVI.i

  • (Non. 191M)  nisi portenta anguisque uolucris ac pinnatos scribitis. 26.587
    nunc itidem populo <placere nolo h>is <c>um scriptoribus:
    uoluimus capere animum illorum
    ego ubi quem ex praecordiis 590
    ecfero uersum,

XXVI.iii

  • (Non. 165M) sanctum ego a Metello Rom<a rem> repedabam munere
    redi<i>sse ac repedasse, ut Roma<m> uitet, gladiatoribus.
    homines ipsi hanc sibi molestiam ultro atque aerumnam offerunt,
    ducunt uxores, producunt, quibus haec faciant, liberos.
    coniugem, infidamque <placitam> familiam, inpura<m> domum? 680
    cribrum, incerniculum, lucernam, in laterem, in telam licium.
    depoc<l>assere aliqua sperans me ac deargentassere,
    decalauticare, eburno speculo de<s>peculassere,
    ferri tantum, si roget me, non dem, quantum auri petit.
    si secubitet, si<c> quoque a me, quae roget, non impetret. 685
    qua propter deliro et cupidi officium fungor <li>berum.
    quod is intellegebar posse, * * * ad paucos ret<t>uli.

XXVII  

  • (Non. 330M) cocus non curat caudam insignem esse illam, dum pinguis siet.
    sic amici quaerunt animum, rem parasiti ac d<i>tias.

Incertae sedis reliquiae ordine alphabetico dispositae

  • (Don. Ter. Eu. 899) uicimus, o socii, et magnam pugnauimus pugnam. 1323
    uidimus <uinctum>
    <thomice cann>abina 1325
    uirtus, Albine, est, pretium persoluere uerum
    quis in uersamur, quis uiuimus rebus, potesse,
    uirtus est, homini scire id quod quaeque habeat res,
    uirtus, scire, homini rectum, utile quid sit, honestum,
    quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum, 1330
    uirtus quaerendae finem r<e> scire modumque,
    uirtus diuitiis pretium persoluere posse,
    uirtus id dare quod re ipsa debetur honori,
    hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,
    contra defensorem hominum morumque bonorum, 1335
    hos magni facere, his bene uelle, his uiuere amicum,
    commoda praeterea patria<i> prima putare,
    deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.
  • (Var. L. 5.63) uis est uita, uides, uis nos facere omnia cogit. 1340
    uiscus aprinum
    uno oculo, pedibusque duobus, dimidi<a>tus
    ut porcus
  • (Sch. Pers. 1.27) ut me scire uolo, <dum> mimi conscius, sum<mum> 1344,1345
    ne damnum faciam, scire hoc se nescit. 1346
    ut petimen naso aut lumbos ceruicibus tangat.
    ut praetor<i>s cohors et Nostius dixit aruspex.
    ut ueles bonus, sub uitem qui sub<icit> hastas
    uxori legata penus
Anuncios

Responder

Introduce tus datos o haz clic en un icono para iniciar sesión:

Logo de WordPress.com

Estás comentando usando tu cuenta de WordPress.com. Cerrar sesión / Cambiar )

Imagen de Twitter

Estás comentando usando tu cuenta de Twitter. Cerrar sesión / Cambiar )

Foto de Facebook

Estás comentando usando tu cuenta de Facebook. Cerrar sesión / Cambiar )

Google+ photo

Estás comentando usando tu cuenta de Google+. Cerrar sesión / Cambiar )

Conectando a %s